- ABDELMONUS
- ABDELMONUSAfricae Rex, patre figulô natus cui, cum iuvenis adhuc esset, regnum Arabiae praedixerat Auentumerthus Aftronomus insignis, eumque in eo acquirendo postea adiuvit: adscivit enim sibi quendam, qui Almohali vocabatur, et coepit librum Mahumeti, qui dicitur Alcoranus, exponere et docere, ac Caliphae de Baldac (qui est Papa Arabum, et descenditgenerationis lineâ, de semine Mahumeti) contraria praedicare, et contra regem Almonidum Abbadem, qui tunc regnum in Africâ obtinebat, rebellare. Itaque Abdelmonus, adiutus superstitione Almohali, (ut consiliis Aventumerthi) regem interfecit, et totum regnum obtinuit Africanum, atque apud Maroccum sedem suam statuit. A. C. 1147. in Hispan. progressus, Saracenos omnes in suas partes pertraxit; In Christianos crudelis admodum. Ei in regno successit Aveniacob filius. Roderic. Toletanus l. 7, Hist. c. 10. Fulgosus l. 3. c. 4.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.